Latin
203.5 to 203.6
Galenus, Epitome Galeni operum 203.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &alij duo in ulna, ipsam circumuer tentes: obliqui quidem, quoniam &motus qui efficiunt, obliquus est: peruenientes autem ad radij os, quoniam hic motus est actio dearticulationis huius ossis, quae ad brachium consistit. Apparent itaque nouem quidem externi, septem autem interni musculi, si annumeres duplices illos mu sculos, qui circumagunt obliqui ulnam. Nam qu manus gratia sunt conditi, septem quidem externi, quinque interni habentur. Quum autem qua tuor sint motus carpi, extensio, flexio, ad pronum circunductio, &ad supinum: duo quidem tendones &musculi sunt duces flexionis, duc autem alij extensionis. Hi uerò ipsi etiam conuersiones laterales concinnant ad pronam figuram, simul adiuuante quippiam eo musculo, qui in ex terna ulna locatus, definit in medium potissimum metacarpium, per tendonem duplicem. Flecten tium igitur carpum tendonum, alter quidem ad eam quae supra paruum digitum, alter autem ad eam quae supra magnum est, regionem internam peruenit. Ad eundem uerò modum extendentium uterque, hic quidem supra paruum, ille autem supra magnum digitum, superna parte implantantur.