Latin
317.1 to 317.4
Galenus, Epitome Galeni operum 317.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Primoni omnia sse, quae ad celerem vacuationem pertinent Ostium substan tiam non solus facile. Venam nusqui ab arteria re linqui. Venae absque ar terijs cuiusque partis arteriae &uenae sunt omnino sen sus expertes, siue illas frangere uelis, siue urere, siue incidere: id quod cognosces, neruis eiusdem partis uinculo exceptis. Inserunt autem ea uasa in partes sibi circumuicinas, tenues quasdam propagines: uenae quidem numero interdum quamplurimas, &magnitudine insignes: arteriae autem, tum pauciores, tum mole inferiores: mittunt tamen &ipsae. Causa huius est, quòd partes omnes alimento indigent, calidę, frigidae, du ic rae, &molles. Vt autem caloris natiui modus ad unguem seruetur, non amplius similiter omnes postulant. Nam partes naturali temperamente frigidae, uel si ad ultimum aliquando frigiditatis peruenerint, sustinent tamen &uiuunt, &rursus sine dolore, pristino calori restituuntur. Quare sine arterijs uenas quasdam reperire licebit. sed arteriam nullam sine sua coniuge uena. Coniugem autem intelligo, quae propter eundem usum extiterit. Quum igitur nutriri corpora sit 25 necesse, quòd ea uacuentur, alimentum sit aequa le est necesse, copiae substantię effluentis. Defluit autem plurimum à calidis, mollibusque corporibus, &ijs quae assiduè aut uehementer mouentur: mini mum uerò à frigidis, atque duris, &quae modera tas obeunt actiones. Frigus enim corpora densat, cogit, constringitque, ac prohibet substantiae defluuium. Calor autem contrà, corpora rarefa cit, liquat, tenuat, &digerit. Rursus, quod ad ij sam substantiam attinet, quae durior quidem est &lapidea, permanens est, nec facilè dissipatur: quae uerò humida &mollis, celeriter quidem a calore in halitus soluitur, eoque citò exhalat, ac perit. Pulmoni igitur omnia insunt, quae ad celerem uacuationem pertinent: nam &mollissimus, &calidissimus est, motuque agitatur perpetuo. Ossibus uerò insunt, ueluti ex diametro, cum eo pugnantia: etenim frigida sunt &du ra, bonamque totius uitae partem quiescunt: ob quas nimirum causas perdurat ipsorum substan tia, neque soluitur facilè.