Latin
317.5 to 317.7
Galenus, Epitome Galeni operum 317.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ne igitur mireris, si ijs na tura iustissima exiguas adeò tribuit uenas, ut ne clarè quidem cernantur: pulmoni uerò uena maxima sit à corde implantata. Duas itaque partes inter se comparaui, quarum altera quidem plurimo, altera uerò paucissimo alimento indiget. In medio autem harum sunt reliquae omnes quarum aliae quidem magis, aliae uerò minus uacuantur, nutririque postulant. Nus quam autem uena ab arteria relinquitur: sed u 50 bi uas arteriosum uideris, ibi necessum est uenam etiam adesse: paucis tamen uenis in corpo ra, quae ad cutim pertinent, sine arterijs diuisis. Porrò quà uena caua primùm fertur sursum à gibbis hepatis, iam inde propagines magnas ad septum transuersum mittit. Vbi uerò ipsum cor attingit, ibi eam quae octo costas utrinque alit, producit. Quemamdodum autem in cruribus, ita etiam in externis &anterioribus brachij partibus, natura sine arterijs proprias disse minauit uenas per superficiem. Et quemadmodum ipsum brachium &crus uena una abundat ita in superficie colli altera uena iugularis sine coniuge cernitur. le vsu partium lib. XVII. T uerò partis actio, ab eiusdem usu differt: quòd actio quidem motus actiuus sit usus uerò nihil aliud existat, quàm apti tudo ad utendum. Porrò dixi actionem esse mo tum actiuum, quòd plerique motus fiant patiendo, quos sanè passiuos nuncupant: qui tum partibus quibusdam accidunt, quum ab alijs mouentur.