Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 326-2
Unproofread scanNot analysed yet
mam inesse iecinori. Tityo apud infe ros hepar exedi à vulturibus. Mineruam ex louis cerebro fuisse ortam, fingunt poetae. commoderationem quandam propriorum motuum inesse oportet, si homo in totum ornari anima debet. Quas quidem tres animę facultates Euripides in Medea uehementissimas esse descri bens (appetitricem enim ardentissimus ille amor quo lasonem ardebat: irascibilem, immanis eius turor in liberos: rationalem denique, suadela qua se ipsam à tanto scelere dehortabatur, satis abunde declarant) eam magnis uisceribus donatam fuisse ait.