Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 327
Unproofread scanNot analysed yet
*Quanquam neque Euripides, neque ullus ic alius poëta (quorum testimonia praeter morem recitare, me Chrysippi garrulitas cogit) imò uerò neque ipse etiam Hippocrates, omnium medicorum calculo, praestantissimus, quemadmodum neque Plato philosophorum princeps (cu ius nec opinionem sectatores Chrysippi superare unquam poterunt, nec imitari demonstrationis ornatum) de proposito placito fidem facere possit, citra demonstrationem. Chrysippus autem cùm nullius demonstrationis memine 20 rit, interim non erubescit Tyrtaeum &Stesichorum testes nobis citare: quos si etiam. uiuos aliquis interrogaret, an de horum dogmatum scientia ambigerent, faterentur utique uoce una, nihil se ipsorum sensisse: ipsique potius à Clirysipbo nonnihil discere, quàm de illis demonstrare ut arbitror) mallent. Ratiocinari igitur, &quae dicuntur considerare, item pugnantiam, aut consequentiam rerum nouisse, rationalis facultatis (quae cerebro inest) est opus. Ob conuicia autem, aut minas, neque irasci, neque excandescere, ani mosae (quae cordi haeret) est proprium. Etenim dum ea quae in homine sunt, conuenienter admi nistrantur, cerebrum quidem imperat: cor autem aret, &obsecundat. Diximus autem, neruorum, quae motus uoluntarij, atque sensus sunt instrumenta, cerebrum originem esse: quemadmodum arteriarum, cor: ad haec etiam, contusis aut uulneratis uentriculis cerebri, totum animal subitò euadere torpidum, illaeso motu cordis &arteria 40 rum: sicuti &ubi cor similiter affectum fuerit, ar teriarum motus offendi, citra ullam noxam uoluntarij motus, &sensus, quòd eorum princi piorum neutrum commemoratas facultates alteri subministraret. Porrò patiente cerebro, prom ptè animal desipit, motuque &sensu priuatur. At corde affecto, syncope arripitur, interitque, praedi ctorum nullo quicquam perpesso. Iam uerò Ar stoteles, plures animae facultates genere diueras esse concedit, etsi illas in uno corde constiuat: Chrysippus autem neque eas omnes differre inter se profitetur, neque alia quadam ui animal irasci, alia concupiscere, alia ratiocinari: cùm tamen uel testimonijs poetarum, quos citat, asserere contraria cogatur. Etenim in iecinore deli tescere appetitoriam animae facultatem, illic planè Homerus nos docet, ubi ait, uultures apud inferos Tityo iecur exedere, quòd concupijsset constuprare Latonam: partem nimirum illam plectentes, quae illatae contumeliae fuerat ueluti 60 origo &radix. Quod pertinet ad rationalem animae facultatem, cùm sentiret Chrysippus, fabulam de Minerua, quae post deglutitam Metidem, ex Iouis capite orta esse putatur, suis ipsius dogmatis aduersari, maximè illam detorqueET PLAT. LIB. III.