Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 328
Unproofread scanNot analysed yet
re conatur, hinc figmentum illud habuisse originem dicens *quòd artes quidem uniuersae concipiantur &consistant in corde: à ratione autem per caput, hoc est, per os (quae capitis par ticula existit) emittantur sermone. Caeterum (ut figmentum secus interpretemur) quemadmodum cordis corpus uirtute sua distentum &con tractum uicissim, proprias materias attrahit, expellitque: pari modo cerebrum, ubi statuerit spiritum animalem, in suis contentum uentriculis, particulae cuipiam transmittere, motu ad id idoneo incitatum, distribuit ipsum. Hunc autem spi ritum qui in uentriculis ipsius est, fortassis quidem paucum, etiam uenae ad ipsos pertinenter generant: copiosissimum uerò &principalissimum arteriae, plexum reticularem, qui ad cerebri basim est, perreptantes, suppeditant, quae: corde sursum feruntur. Quare si quis fabulam ueris uelit connectere, in partibus inferioribus prudentiam conceptam (hoc est, animalem spiritum) in capite natura perfici* dixerit, praesertim in uertice: quandoquidem in eo medius &principalissimus cerebri sinus habetur. Verùm si scientificas demonstrationes sequutus, omisisse Chrysippus fabulas, etymologias, reclinationes, declinationesque capitis, manuum motiones, labiorumque figuras, unà cum mulierculis, &alijs idiotis, utique ueritatem ipse inuenisset, nec nobis perijsset tempus, ostendentibus ipsum nihil ex ijs quae adducit, iuuari