Latin
349.1 to 349.5
Galenus, Epitome Galeni operum 349.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
lium &corruptibilium quae. Minimum quid dicatur Indiuiduam spe ciem reperiri in singulis rerum generibus. Platonis de elementis sententia. Sanitatem primorum corporum nbona tempe rie consistere. Medico quid sufficiat. Sanguinem ex quatuor consta re humoribus Lac gigni ex sanguine. Morbos similariu in particula rum in intemp rie consistere. Prin. i corpora quae Generatio prima vnde. Partes primaria quae Partes instrumentariae. Quatuor humo quisectionem admittit. Quum autem nullum corpus tam paruum sit, quod secundum magnitudi nem per sectionem reddi minus non possit, certè quae in diuersam aliam speciem amplius diuidi nequeunt, ea corpora &minima, &insectilia, &elementa uocamus. Etenim pro confesso habe tur, in unoquoque rerum genere reperiri indiuiduam quandam speciem talem, qualis est in naturalibus corporibus terra, aqua, aër, &ignis. Haec e nim elementa naturalium rerum, Hippocratem 10 sequutus, Plato in Timaeo statuens, sic disserit: Quum enim ex terra, igni, aqua, &aëre compactum sit corpus, horum praeter naturam excessus, defectusque, &ex loco proprio in alienum translatio, seditiones ac morbos procreant. Quae quidem elementa postea in materiam atque figuram diuidit. Quòd igitur excessus defectusque bonam temperiem corrumpat, in qua consistit rimorum corporum sanitas, omnibus est perspicuum: item &quod translatio: si consideremus, quomodo simulatque thoracis &asperae arteriae instrumentis sanguis, aut alius quidam hu mor concidit, inculpata ipsorum sanitas aboletur. Cur autem humectet aqua, urat ignis, ac reli qua etiam unde suas uires sortiantur, inquirere (quod anxiè indagauit Plato) ad morborum curationes nihil conducit. Sufficit siquidem sanita tem conseruaturo, curaturoque morbos, scire, pro pter bonam temperiem calidi, frigidi, humidi, &sicci, sanitatem adesse animantibus: ob malas autem 30 horum intemperantias procreari morbos. Ex elementis itaque mutuò inter se atque saepius mutatis tum Plato, tum Hippocrates aiunt, nostra conflari corpora. Etenim ex quatuor elementis &stirpium generatio est, &ex ipsis tum fructus, tum se mina.