Latin
349.6 to 349.8
Galenus, Epitome Galeni operum 349.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Alimentum uerò haec omnia, ouibus, suibus, capris, bubus, alijsque animantibus quae her bas, aut arborum fructus, aut surculos, aut radices comedunt: hominibus haec eadem animalia alimento sunt: atque hinc ipsis generatur sanguis, 40 pituita, &bilis utraque. Est autem sanguis ceu generationis nostrae materia, ex quatuor humoribus constans: ex quo quidem in utero primam con formationem accipimus, ac postea particulis effor maris, artuum confirmationem, incrementum, &absolutionem, aediti in lucem recipimus: ac primum sanè ex lacte nutrimur, à sanguine qui in uenis est generationem ducente: deinde solidioribus alimentis, unde rursus sanguis, pituita, bilis flaua &atra proueniunt. Quae omnia Hippocrates primus omnium definiens, morbos primorum orporum ex intemperie fieri dicebat. Porrò prima corpora appello similares particulas, quae in diuersi generis alias minimè diuiduntur, &ex quibus instrumentariae constant. Prima itaque genera tio nostri, ex sanguine, qui ex alimento quod in tra corpus assumitur fit, est, &ex semine. Ex his primariae particulae generantur, cartilago, os, neruus, membrana, ligamentum, aliaque eiusmodi. Ex his rursus instrumentariae, oculus, lingua, caput, 60 uiscera, &artus: ex quibus tandem uniuersum cor pus conflatur. Sunt autem elementa in corporibus, non actu, sed facultate: hoc est, quatuor no bis humores insunt, ex illis, alimentorum interuen tu, procreati: sanguis uidelicet, pituita, bilisque ET PLAT. LIB. VIII. tum flaua, tum atra. Igni siquidem flaua bilis respondet: atra, terrae: pituita, aquae. Ideoque calida &sicca ipsa flaua bilis existit, quemadmodum ignis: atra, frigida &sicca, consimiliter terrae: pituita ue rò frigida &humida, quemadmodum aqua. At so lum aëreum elementum in animantium corporibus, propinquum suae ipsius naturae uidetur, &in repirationibus &in pulsibus.