Latin
364.5 to 364.8
Galenus, Epitome Galeni operum 364.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quicunque autem ex ipsis mitiora mala pa tiuntur, rupto uase sanguinem uomunt, aut exuunt. Caeterùm legitimae gymnasticae autores sunt, Hippocrates, Diocles, Praxagoras, Philoti mus, Erasistratus, atque Herophilus, &quicunque alij totam artem ad corpus pertinentem optimè didicerunt: quorum sanè dogmatis congruit illud Platonis: Vna cùm sit corporis curatio, duas e6e ius partes appello, unam gymnasticen, alteram cu ratricem. Licebit etiam in ipsa arte corporis prae side, si quis inuenire partes eius desiderat, aegros curantem, medicatiuam: sanis consulentem, salubrem appellare. Vel melius sic ut diximus antea: Ars corporis curam habens emendatrix cùm sit, qua parte magna uitia corrigit, medicatrix dicetur: qua uerò exiguas noxas tollit, uocabitur conser uatrix. Quinetiam aptius à materijs has partes, morbidam unam, salubrem alteram appellaueris: quae ut antè à nobis est dictum, in refectricem, salubrem secundùm habitum, &euecticen, siue boni habitus effectricem, diducitur. Nam dictarum partium singulis propria materia subijcitur: rimae quidem, secundum habitudinem siue affectionem ualens corpus: secundae, secundum habitum: tertiae denique, bono habitu pręditum. Ete nim corpus secundum affectionem sanum appello, quod iam extra morbum cùm sit, leui tamen noxa pulsatum, facilè in morbum relabitur: imbecillum etiam ad actiones existens. Secundum habitum autem, quod iam periculis obnoxium non est, absolutum tamen actionum robur nondum est consecutum. At bono habitu praeditum, quod extra omne uersatur periculum, ac prę se fert etiam insigne quoddam omnium actionum robur. D sanitate etiam similiter iudicandum. Sanitas nar que secundum habitum, inter sanitatem secundum affectionem &bonum habitum, actionibus media est. Nam sanitas in affectione, debiles actiones producit: bonus habitus firmiores. Sanitas autem in habitu, nondum quidem firmas non amplius tamen debiles. Quod si secundum auxiliorum materias artem hanc salutarem, consertatricemque distribuas, in quatuor partes secabitur. Vna siquidem in assumptis, altera in ijs quae fiunt tertia in his quae euacuantur, quarta in forinsecus occursantibus, prorsus uersari uidebitur: per haec enim sanitas custoditur. Pars igitur quae in nis quae assumuntur uersatur, ciborum potionumque ad sanitatis custodiam pertinentium est scientia. Quae uerò in ijs quae euacuantur, excrementorum omnium est exploratrix.