Latin
364.9 to 364.11
Galenus, Epitome Galeni operum 364.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quae exterius incidentium est, aërem, aquam, oleum, &cętera id genus peculatur. At quarta pars artis quae superest, in ijs quae aguntur posita, studijs exercitationibusque continetur. Insomnietas nanque, uigilia, somnus, uenus, ira, lauatio, ex hoc genere sunt. Caeterum singulorum enumeratorum salubrium quantitas, qualitas, &occasio, dignoscenda est. Minima igitur salubris artis pars est de exercitationibus scientia: rectius enim puto gymnastica ars appellabitur, quae omnium exercitiorum faculta tis cognitio est. Nam quae ad palaestram solum per tinent, cognoscere, perquàm exiguum est, omnibusque mortalibus minimè utile. Vnde tibi iam intueri licet, non modò salubris artis quota sit portio gymnastica, sed etiam gymnasticae minimam esse particulam luctandi studium, &huic cognatum Athletarum exercitium, affectionis cuusdam non naturalis effectiuum. Idcirco eos malè sentire constat, qui in diuidenda tota arte, gymnasticam medicatiuae opponunt: illa nanque à ma teria, hęc à generali communique actione appellatio nem habet. Similiter etiam quisquis per diuisionem, medicatiuo conseruatiuum opponit, cognatorum oppositionem facit. Porrò cùm uniuersae artes mechanicae mutua ope indigeant, perfectioribusque materias ex quibus finem suum consequantur, suppeditent: instrumentaque optima, per quae d by Correctrix ars Medicatrix. Consernatrix. Corpus secunlum affectionem sanum, quodnam esse dicatur. Corpus sanum secundum habitum. Corpus bono ha bitu praeditum. Sanitatem tri pliciter dici. Conseruatricem irtem, secundum tuxiliorum ma terias esse quadruplicem. Exercitatoriam esse minimam aris salubris partem. Artes omnes mo chanicas, mutua ope indigere.