Latin
403.1 to 403.4
Galenus, Epitome Galeni operum 403.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sal humores suerfluos digerii Nitri spuma. Aphronitrum. Saum carnes. materiam ex qua mel gignitur, rori esse congene rem. Videtur autem &ex plantis, in quarum folijs colligitur, boni maliue quidpiam ipsi accede re. Ideoque laudatissimum in locis mel gignitur, ir quibus thymus, &aliae quaedam herbae &frutices temperamento calido &sicco, affatim proue niunt. Tenuiorum enim est partium id mel: ideoqu in calidis corporibus promptè in bilem conuertitur. Frigidis uerò est accommodatissimum. Cùm autem tenuium sit partium, acrimonię quiddam habeat etiam necesse est, qua aluum ad excretionem proritet. Quam quidem adimentes per inie ctionem aquae, atque coctionem, ipsum reddemus ad distributionem atque concoctionem ac commodatius. At melicratum quod paulisper au nihil omnino concoctum fuerit, prius deijcitur quàm concoqui, &in corpus distribui, &nutrire possit. Praeterea mel non planè coctum, in uen triculo &intestinis flatus quosdam gignit: contrà quod in decoctione spumam omnem abiecerit, flatus est expers, &urinam mouet. Quòd si quis citra aquae admistionem mel solum delingat, nutriet quidem infirmius, sed aluum promptius deijciet. Largius uerò sumptum, uentrem superiorem concitare ad uomitum solet. Coctum autem sine aqua, neque uomitum similiter mouet, neque aluum subducit uerum distribuitur &nutrit magis: urinam autem minus eo quod cum aqua coctum est, mouet. Senibus itaque mel commodissimum est: ętate autem flo rentibus &calidis, in bilem uertitur. De Vino SIMODO quicquid alit, cibus est, uinum etiam in genere ciborum est collocandum. Caeterum uinorum omnium, rubra simul &crassa, sanguini generando sunt accommodatissima, ceu quae minima mutatione indigeant, ut fiant sanguis. Post ipsa sunt nigra, crassaque &dulcia: tum quae colore quidem rubra sunt &nigra, consistentia autem crassa, unà cum qualitate astringente. His autem minus sua natura alunt, quae alba sunt, simul &46 crassa, &acerba. Omnium autem minimum nu triunt, quae colore quidem sunt alba, consisten tia autem tenuia, &aquis hydromeliti faciendo appositis, similia quodammodo. Dulcia uerò con ficiuntur in uentriculo, &distribuuntur facilius, quàm austera, ut quae facultate sunt calidiora Quia autem sunt admodum crassa, tardius quidem perficiuntur, atque distribuuntur.