Latin
403.5 to 403.6
Galenus, Epitome Galeni operum 403.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen in uentriculum adeò robustum incidant, ut confic rectè ab eo possint, alimentum copiosius corpo ri dabunt. Constat praeterea, quòd quemadmodum haec corpori alendo tenuioribus sunt praestantiora, ita ad urinam ciendam sunt deteriora. De cibis sale conditis. ANIMALIVM corpora, quorum carnes simul durae sunt &excrementitiae, sunt ad saliendum accommoda. Quae uerò aut admodum mollem, aut ualde siccum, &minimè excrementosum habent corporis habitum, sunt ad saliendum inepta. Sa is nanque facultas, humores superfluos tenuat, et 60 digerit, corporaque cogit atque condensat: cùm nitri spuma, &laxum aphronitrum, tenuare quidem &discutere possint, cogere uerò &condensare non possint. Suum igitur obesorum &aetate florentium carnes, ad saliendum sunt congruentissimae, ut quae ab utroque extremo absint. Quemadmodum enim corpora sicca salita, corijs euadunt similia: sic contrà, quae immodica humiditate diffluunt, salis commercio tabescunt. Ob eam causam neque pisces mollis carnis, &excrementis uacui, u saxatiles &aselli, ad saliendum sunt apti.