Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 404-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI de cuchymia &cacochymia, liber vnus. Nnonae caritas assidua, quae non paucos abhinc annos multas nationes Romano imperio subditas afflixit, coegitque uesci alimentis pessimi nutrimenti, ac proinde uarios, &maximè perniciosos morbos induxit, planè si gnificauit, quantam uitiosi succi ad gignendo morbos uim habeant. Etenim ab ijs alimur, qui naturae nostrae sunt familiaria: quae uerò illi aduersantur, nos in perniciem deducunt. Caeterùm qui haustu letalium uenenorum pereunt, facilè secerni ab ijs possunt, qui ab aliqua corporis affectione extinguuntur. Neque etiam quispiam inficias ibit, ob humorem quem uenenata animantia in ictam particulam infligunt, uel illam celeriter uita priuari, uel in putredinem labi, uel doloribus uehementissimis, aut phlegmone urgeri: necnon scorpionem ieiuni hominis sputo bis terue aspersum protinus interire. Nam sicuti naturae quaedam cum alijs quoque naturis conueniunt, sic altera quoque aduersatur alteri, eamque corrumpit. Porrò quandiu ipse patris consilium sequutus, ab usu immodico fructuum, quo horarios uocant, abstinui, obseruauique ab illo traditam optimam uictus rationem, tandiu im munis ab omni intemperie perstiti. Quoties au tem eius praecepta negligens, unà cum coaetaneis meis ultra modum fructibus illis me impleui, sem per in morbos incidi, qui sanguinis missionem Pisces apti ad sa liendum. Sardica salsa menta Animalibus temperiem natura tem seruantibus, similia naturi suis cibaria corruunt: contraria verò, ijs qui prauam tempe raturam sortium tur. Succos vitioso adgignendos mo bos maximam vim habere Nutriri nos ab ijs quae naturae nostrae sunt familiaria Scorpionem homi tis retunt sputo conspersum, perimi Galenus quandi ab omni intem perie immunu perstiteris Galeni pater in omni disciplina rum genere fuit versatus. Cibis admodur exquisitis nongere qui possun exerceri antebum. Panis optimus quis sit. Alica Eu illa caro Crudos humo res necessariò de bere aut conco qui, aut compu trescere Calculorum ge neratio. Exercitium an