Latin
ALIMENTIS LIB. III
Galenus, Epitome Galeni operum 404
Unproofread scanNot analysed yet
Gracu li uerò, pelamides, myli, sardae, &sardenae, quaeque σαξάτινα uocant, &salsamenta, ad saliendum appositi sunt. Mulli uerò, quòd dura eorum sit caro &ab excrementis pura, non sunt ad saliendum accommodi. Ex his autem perspicuum est, ea esse concoctu admodum difficilia, quae sale condita, dura &neruosa euadunt, ac ueluti coriacea. Quae uerò contrà habent, tenuia quidem ipsa redduntur, mansa autem humores crassos &glutinosos attenuant. At praestantissima omnium quae mihi licuit experientia cognoscere, sunt quae à ueteribus medicis Sardica salsamenta appellantur. De medijs edulijs IN SINGVLIS differentijs, quas alimentis inesse diximus, quaedam sunt media. Animalibus autem naturalem temperiem atque inculpatam seruantibus, similia suis naturis cibaria conueniunt: ijs uerò quae prauam temperiem, aut ab initio sunt sortita, aut post acquisiuerunt, ne similium sibijpsis esus, sed contrariorum est uti lis. Itaque singulae naturae suum proprium medium habebunt, idque secundum aetatum, uitae conditio num, institutionum, ®ionum, in quibus iandiu habitant, differentias