Latin
409.5 to 409.6
Galenus, Epitome Galeni operum 409.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Post hordeum olyra annumeranda est: post hanc typhe A panico prorsus abstineas. Huic mi lium consimilis est generis, sed minus malum. Cicer egregiè nutrit, sed nec boni succi est, &inflat non minus quam faba, semenque auget, ac ueneris desiderium. Lupinus non mali, sed crassi succi est, pro prereaque nutrit egregit. Fructus quos arbores fe runt, omnes ferè mali sunt succi, castaneis tamen exceptis, quae si in uentriculo concoquantur, efficaciter nutriunt: atque eae crassi quidem, nunquam au tem sunt mali succi. Caeterùm qui fructus horae appellantur, humorem uitiosum gignunt: quòd si fortè in uentriculo corrumpantur, similes leta 60 libus uenenis redduntur. At ficus &uuae caeteris autumnalibus fructibus sunt praestantiores. Quippe maturae ficus ferè innoxiae sunt: uuae deinde, &eae quidem appensae. Verùm caricae, si diutius immorentur in corpore, mali sunt succi, &pediculorum copiam producunt. Cum nu cibus autem sumptae, cibi praestantissimi sunt, cum amygdalisque similiter: sed cum his obstructiones aperiunt, non tamen ita bonum succum praestant, nutriuntque, ut cùm miscentur cum nucibus.