Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 410
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui caricas cum ruta nucibusque prae sumptas, uenenis uniuersis aduersari fateantur. Reliqui arborum fructus mali succi sunt, ijque po tissimum, quos syluestres plantae &frutices ferunt. Sed malis, piris, punicisque, &mespilis, non alimentorum, sed medicamentorum loco utimur, ad uentriculi firmitudinem. Inter fructus quoque, cucumeres, pepones, melopeponesque connumerantur quorum nullus boni succi est. Quòd si celerite perfici, digerique non possint, in succum ferè letalibus uenenis similem conuertuntur. Cucurbita duntaxat ex huiuscemodi fructibus damnanda non est. Si tamen in uentriculo corrumpatur, ipsa etiam malum succum producit. Mora itidem, si perficiantur citò, &priusquàm corrumpantur transie rint, innoxia sunt: nisi ijs quispiam liberalius u tatur. Ex oleraceis nihil est quod bonum succum praestet. Lactuca tamen in ijs quae boni malique succi sunt, mediocriter se habet. Post illam malua habetur. Post hanc portulaca, atriplex, blitum, rum ex. Sed lactuca agrestis, chondrilla, scandix, gingidium, seris, cichorium, aliaque ex oleraceis agrestibus omnia, succum uitiosissimum gignunt. Radices olerum in se acrimoniam habentium, ut allij, cepae, porri, raphani, &pastinacae syluestris, malum succum producunt. Sed ari, carique radix, &rapi, in ijs quae boni prauique succi sunt, media ha betur. Aues piscesque ferè omnes, boni succi censentur, exceptis lacustribus, palustribus, &qui in immundis fluminibus atque turbidis degunt. Mi nus enim hae natationibus sese exercent, uitiatoque aëre, &prauo uictus genere utuntur. Quae uerò in meliores aquas se transferunt, adhuc animalia ea ijs deteriora sunt, quae puro ex mari uictitant. Omnia siquidem propemodum animantia, quae in ea maris parte uersantur, quae dulci aquae se non im miscet, innoxia sunt: ut pelagica, &saxatilia, quae tum ad bonos humores gignendos, tum ad gustus ipsius uoluptatem, caeteris multò sunt pręstan tiora. Horum itaque frequens usus, tutissimus est Nonnulla praeterea sunt quae duplici ex humore uiuunt, tum marino, tum dulci: ut lupi, capitones, cancri, gobij, muraenae, anguillae. Sed quae puro ex mari uictum petunt, ea &boni odoris sunt, &gu stui suauia: pinguedinis autem aut nihil omnino uel paucissimum in se continent: diutiusque à putredine illaesa durant (quibus signis discernuntur ab alijs) praesertim si niue obducantur. Ad hunc enim modum quae duriori sunt carne, praestantiores euadunt. Muraenae igitur ex aquis impuris, pessi mae. Anguillae nunquam boni sunt succi, uel si in puro humore uersentur, nedum in eo qui purgamen ta urbium recipit. Secundum quoque locorum pasturas, pisces &meliores &deteriores fiunt: id quod odore &gustu explorabis facilè. Caeterùm neque auxiliorum, neque exactam salubrium ciborum notitiam consequentur is, qui illorum uires accuratissime norit, nisi corporum quoque atque particularum naturas, quorum causa cibi expetuntur, agnoscat. Ex his enim nonnulla sunt densa, &quae spirare non possunt: Caricas cum re ta nucibusque pri sumptas, aduersari venenis. Fructus quibus vt medicamen tis vtimur. Cucumeres. Pepones. Melopepones. Cucurbita. Mora. Oleracea omnia cacochyma.