Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 415
Unproofread scanNot analysed yet
Sumat postea suillos pedes bene decoctos, ex aceto &garo: itemque alas gallinae ue anseris, &eiusdem etiam uentriculum, necnor pisces nonnullos frixos, ex ijs qui molli sunt car ne. Danda item ex oleribus quae mali succi non sunt, sicuti malua cucurbitaque. Vinum postea, ubi frigida aqua dilutum sit, potet. Mihi saepius similes aestus &calores perpesso, prisana cremor bene refrigeratus fuit satis. Sunt qui niue refrigerentur. Sed haec illis praecepta traduntur, qui assiduis occupationibus impediuntur: qui uerò huiusmodi sunt soluti negocijs, si exercitatione uti solent, quamrarissimè frigido potu indigent. Qui minimè exercitantur, summa aestate cùm uehementi calore urgentur, aquam 20 fontanam bibant, ab usuque niuis abstineant. Hęc siquidem, quamuis protinus nullam corporibus iuuenum laesionem sensibilem inferat, sensim tamen, occulteque crescente uitio, cùm iam aetas progressu temporis inclinarit, articulos, uiscera, neruosque ijs morbis uexat, qui uel difficul ter admodum, uel omnino tolli non possunt: nimirum semper imbecilliori particula, facilè quan cunque excipiente laesionem. Quòd autem uitiosi humores morbos gignant, cruditas assidua 30 maximè in causa est. Ea autem cruditas dete rior est alijs, quam uitiosi succi cibaria effecerunt. Quae cùm duplici modo se habeant, si tenuem quidem succum reddant, acutos morbos cum maleficis quoque febribus inuehunt: succorumque uitio in unam duntaxat particulam decumbente, tunc erysipelata, herpetes, aliaeque affectiones calidae oriuntur. Si uerò crassum succum efficiant, articulorum &renum uitia, podagrae, an helationes, tum lienis iecinorisque scirrhosi affe-40 ctus gignuntur. At quibus malus corporis humor melancholicus fuerit, affectus melancholici orientur. Sed ex humoribus mixtis, mixtae affectiones proueniunt.