Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 415-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI de attenuante victus ratione liber vnus. Vm uictus ratio attenuans plerisque 50 diuturnis morbis, ut arthritidi, dys pnoeae, tumoribus lienis &hepatis, necnon morbo comitiali incipienti, adeò conserat, ut sola ea, sine ullo alio medicamento, sublati sępe ij fuerint, operae precium uidetur aliquid &de ipsa perscri bere. Vocant autem eam attenuantem, quemad modum incrassantem, quae illi contraria existit: pro eo humore scilicet, quem utraque in nostris corporibus gignit. Etenim olfactus &gustus, mentem nostram ad omnes eiusmodi cibos discernendos, satis abundè instruunt. Quippe quae sensus nostros pungunt &mordicant, ea omnia constat esse acria, &quae succos crassos tenuare queant. Quae etiam, si largius aequo sumpta fuerint, uentriculum mordicant, ciborumque nauseam maAcria largius sumpta, quaem. gnam inducunt, &halitus acres emittunt. Pluri. la inferant. ma autem eorum urinas &sudores graueolentes &acres promouent: alia autem diuellunt, erodunt atque pertundunt. Caeterum corpora in quibus humores frigidi, crassi &lenti redundant, Aeria quibus vtilia, huiusmodi ciborum usu maiori ex parte iuuantur.