Latin
457.5 to 457.7
Galenus, Epitome Galeni operum 457.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sin tùm emingitur, pura sit, protinus uerò turbetur, 40 iam crudi succi concoctionem aggredi naturam docet. At si interposito tempore turbetur, non proti nus, sed post aggressuram insinuat. Similiter si protinus separatio fiat, &id quod subsidet, sit al bum, laeue, &aequale, superiorem longè natura succis quos concoquit, indicat. Sin bonum sit quod subsidet, sed longiori tempore colligatur, etiam naturam temporis spacio superaturam succos declarat. Si uerò uel omnino nulla separatio, uel id quod subsidet malum sit, imbecillitas naturae significatur, egetque ope aliqua ad succos percoquendos. Sicuti uerò urina succorum qui in uasis sunt constitutionem prodit: ita sudor, &alia quae per uniuersum animalis habitum conspiciun tur, eorum qui illic sunt affectus demonstrant Quippe superantibus in eo calidis succis, insolitus caloris sensus percipitur: frigoris uerò, cùm frigidi dominantur. Iam albiores, pituita dominante: pallidiores, bili abundante, cernuntur. Siquidem color à succo prouenit, non à solidis anima60 lis partibus, utique cùm se succi in altum non rece perunt. Accidit uerò id illis propter frigora, rigores, uel animi affectus: ueluti timorem, uel ingentem tristitiam, uel incipientem uerecundiam: quorum si adsit nullum, nunquam se in altum recipiunt succi. Aeque neque in cutem uiolentius irruentes, hanc adurent unquam, nisi animus aliquo modo affectus sit, aut aestu immodico animal extrinsecus obsessum.