Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 458
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo si neque ambientis uiolentia, neque ullus animi affectus subsit, cer sissima succi animalis cognitio ex colore datur. Quare si ad rubicundius quam pro natura mutatum sit corpus, sanguinis abundantiam subesse significat: si ad nigrius, nigram superesse bilem ostendit. Porrò color plumbeus, quique mixtus ex albo &liuido est, crudos &pituitosos dominari succos indicant, minus tamen humidos quam sit pituita commu niter dicta: cui si adsit lentor, uitreus succus dici tur à Praxagora. Generaliter igitur eiusmodi succi omnes albi crudique sunt: nomenclaturam uerò alius aliam sortitur. Ipsorum autem &biliosorum san guis in medio est: hi siquidem ex eo supra iustum percocto fiunt: illi autem, ex nondum perfecto. Ac singulorum quidem uariae sunt differentiae. Caeterùm in corpore lassitudine affecto, ubi pauluum uel citra sanguinem restitum, uel ultrà processum est succis, audacter mittendus est sanguis ibi plus, consideratius agendum: ubi plurimum, in hoc nullus omnino mittendus. Inspicere uerò &quantitatem conueniet: ut, uerbi gratia, si bo nus sanguis exiguus sit, reliquus uerò succus plurimus, utique in his abstinendum à detractione sanguinis est. Sin is quidem exiguus, sanguis ue rò copiosus, audacter incidenda uena est. Dein deijcere aluum oportet, ratione habita de abundantis succi copia &specie. Quòd si quis detrahi sibi sanguinem nolit, huic deijcienda largius est aluus: aut si id quoque suspectum habeat, alia ratione educendum est superuacuum. Iam uerò, si ir uenoso uasorum genere copia semicrudorum hu norum subsit, in reliquo autem corpore multitudo horum mordacium, cùm duo hi nobis scopi sint nempe semicoctorum percoctio, atque acrium &mor dacium eductio, abstinere eos conuenit ab omni ualido motu, quos lassitudo secuta fuerit. Blandè tamen unctos atque oleo perfrictos, perquàm suaui lauare balneo expedit: inde in ocio abstinentiaque habere, atque etiam somno, si id fieri possit. Nihil enim ęquè concoquit, aut malos succos discutit, ut somnus à balneo. Conducit autem ac somnum non in postremis etiam &balneum ip sum. Quòd si secunda die &tertia, similiter grauatum sentiamus hominem, iterum atque iterum itemur eadem medendi ratione. Sitque tibi somnus &causa &signum speratae utilitatis perconmodum: sicuti è diuerso, non posse à balneo dor mire, nec causa, nec signum est commodum. Sed ex somno uigilijsque plerunque redundantis succi indicia sumuntur. Frigidi nanque succi,* soporem &longiores somnos inducunt: calidi &morda ces, uigilias. Sicuti autem in primo, ita in secundo die, ex simplici cremore prisanae, aut ex alica, cui pauxillum aceti ad incidendum permistum sit, si cruditatis suspicio subsit, sorbitionem mini nam eis exhibebimus. Quippe ut largior nutri tio nocet, sic abstinentia omnimoda, nauseam inducit, uentriculum laedit, resoluit uires, ac prauum succum accumulat. At boni quidem succi est alica. Caeterùm nisi lentor ipsius corrigatur, adie ctis aceti &porri modico, non solùm obstruet sed Color corpori quando sit aquisita notas u, qui subsunt, humorum.