Latin
473.5 to 473.7
Galenus, Epitome Galeni operum 473.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quare horum sanitas, propter ipsam actionum uirtutem integra est, &de qua queri 40 non possit: senum sanitas, querimonijs non uacat. Quamuis enim omnes actiones habet, nulam tamen ualidam possidet. Porrò corpora quae prima statim genitura pronum ad morbos sta tum sortita sunt, ea sanè ad senectutem nunquam perueniunt: aut si quando peruenerint, uno salrem diutino morbo penitus laborant. Qui autem salubrem uiuendi rationem ignorant, credibile etiam est, hos citius quàm pro naturae ratione interire. Sed iam ad illos conuertamus sermo 50 nem, qui aequaliter per omnes partes, calidius sunt sortiti temperamentum: caeterùm in humidi. tate &siccitate se habent modicè. Ac talis quidem orporis natura, ab initio statim magis apparet ana, quàm quae in utraque oppositione est uitiosa. Citius quippe edet dentes, &citius articulatam uocem, ingredieturque citius, &singulis annis ad portionem increscet. Postea uerò quam adolescentiae annos compleuerit, exinde ad remissionem usque manifestè apparebit calidior, ita ut 60 tum morbis, tum symptomatis quę à bile oriun tur, facilè sit obnoxia. Multus nanque calor dum humorem absumit, siccius reddit temperamentum. At cùm florens iam aetas item calida sit, nimirum composita eorum temperies, calida simul &sicca erit. In talibus autem temperamentis, bilis abundare tum pallida, tum flaua solet. Sunt uerò, qui hac natura sunt, ad aetatem usque adolescentiae, similiter educandi ijs, qui optimae unt naturae.