Latin
474.1 to 474.4
Galenus, Epitome Galeni operum 474.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur bilis ipsa uentrem superio rem petat, per uomitum expellenda est, post exercitationes aqua tepida propinata: nam uino runc utendum non est, nisi difficulter uomant ex aqua. Quippe eiusmodi quaedam naturae sunt, quibus utique uinum dulce, ubi aquam praebiberint, est concedendum. Praeterea etiam magis, ubi temperamentum eorum ab initio calidius sicciusque fuit, uomitio petenda est. Quin &exercitari his utilius est, non acutis exercitationibus &praeuegetis, sed potius tardis, &mollibus. Sunt enim omnes qui hoc statu sunt, graciliores Acutae autem exercitationes extenuant: lenta implent corpus. Sunt uerò ex ijs qui impense ca lido temperamento sunt, &qui exercitari prorsus non debeant: sed abunde his satisfaciant inampulatio, balneum, &mollis ex oleo frictio. Quos etiam iuuat à cibis balneum, nisi in dextra praecordiorum parte dolorem, tensionemue aut grauitatem sentiant. Etenim quidam eorum incredibile est, quàm etiam obesi sint redditi ex tali ui ctus ratione. Antiquum autem uinum inimicum ijs est: album uerò &tenue, idoneum. At si quando eorum quae dixi aliquod circa dextra praecordia sentiatur, ilico dandum aliquid est eorum quae iecur obstructum liberent, abstinendumque ab ijs cibis qui crassum efficiunt succum: idque donec affectus sese remiserit. Vtile sanè fuerit &liquorem in quo macerata sit absinthij coma, offerre: praeterea quod tum ex ea, tum ex aniso &amaris amygdalis conficitur: quod etiam bibere ex oxymelite praestat in eo tempore, quod inter surgendum à somno auandumque interuenit. Non inutile est &medicamentum diacalaminthes, ex oxymelite: cuius tamen assiduum usum cauere oportet in biliosis temperamentis. Porrò alimenti species, si quis ho rum temperamentum uertere in melius studet, contraria esse intemperantiae debet. Caeterum qui uer satur in rebus ciuilibus, &multis negocijs distringitur, huic tutius est, ut nec tenter suum tem peramentum mutare, sed similia sibi nutrimenta assumat. Nutritio siquidem fit, cùm is qui nutrit cibus, corpori quod alit, assimilatur. Citius autem assimilantur sicca siccis, &humida humi dis.