Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 489-2
Unproofread scanNot analysed yet
PERGAMENI GALENI le difficultate respirationis liper primus. Vod respirandi difficultas respirationis quaedam sit laesio, nomen apertè indicat. Cùm igitur id quod secundum naturam habet, unum atque idem sibique semper simile existat, ueluti regula quędam: uarium autem atque lissimile multiplicique errore inuolutum, ac pronde &infinitum numero, &arte incomprehen sibile, quod praeter naturam: impossibile certè est, 5e nuius immensitatem certis terminis comprehendere, citra cognitionem eius quod habet secun dum naturam. Cùm itaque unum sit hoc, &animali commodum, palàm est etiam id moderatum existere. Quare immoderatum fuerit, quod praeter naturam habet. Cùm igitur immoderatum omne duplex sit genere (aut enim deest quid ab eo quod secundum naturam habet, aut excedit) tot sanè in seipso particulares differentias sortietur, quot possibile est rem ipsam suscipere, circa moderari excessus defectusque. Suscipit autem simplex duplices: compositum uerò ex plu ibus, duplicatas, iuxta numerum eorum ex qui bus conflatur. At uerò, cùm duae quidem sint primae &principalissimae totius respirationis partes, inspiratio uidelicet, &expiratio: duae uerò aliae per accidens, nimirum quae interueniunt cessationes: in quatuor sanè his uniuersa consideratio de respirandi difficultate consistit.