Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 490
Unproofread scanNot analysed yet
Quare oportebit omnino unam ex praedictis, aut plures, aut simul omnes uitiari, aut corrumpi, ut respirandi difficultati sit locus. Fuerit autem optimum, simplicem appellare respirandi difficultatem, quae unam tantùm respirationis partem occupat: compositam uerò, qua plures laeduntur. At cùm posterius sit semper compositum simplicibus, à simplicibus auspicabimur respirandi difficultatibus. Quandoquidem igitur ex ijs quas diximus partibus, duo motus unt, inspiratio uidelicet, expiratioque: duae uerò hos cessationes distinguunt: ac generatio quidem motibus composita est, cessationibus uerò simplex: manifestum utique fuerit, immoderaiones illorum, plures: cessationum uerò, binas tantùm produci. Hae nanque simplices existentes, iuxta temporis quantitatem solùm differentias ortiuntur: motus uerò non solùm iuxta hanc, sed iuxta quantitatem etiam spacij localis, per quod instrumenta respirationis mouentur. Itaque dupli ces erunt immoderationes ipsorum, quemadmodum &cessationum, utraeque iuxta temporis quan titatem diductae, secundum quas aut ueloces aut tardi motus dicuntur: duae uerò adhuc aliae, iu xta quantitatem distensionis instrumentorum distinctae, quarum nimirum ratione, aut magni, aut parui appellantur. Siquidem inseparabilia sunt ab omni circa locum motione, tum tempus, tum spacium, per quod id quod agitur motu, mouetur. Quemadmodum autem motui propria sunt uelocitas atque tarditas: ita &quantitati ces sationum, raritas &densitas. Praeterea cùm &ipsi respiratio ex contrarijs motibus per cessationes distinctis composita sit, densam ipsam reddet brelitas cessationum, raram uerò longitudo. Atque hae sanè uniuersae sunt simplices respirandi difficultates. Cùm itaque respiratio ex duobus contrarijs motibus constet, inspiratione uidelicet, &expiratione: necnon ex cessationibus binis: offensio nes utique circa motus contingent, in uelocitate &tarditatem, magnitudinemque &paruitatem: cir ca cessationes uerò, in raritatem &densitatem nec praeter has, simplicem aliam difficultatis respirandi differentiam reperias. Porrò cùm ununuodque ab ijsdem peius aut melius reddatur, per uae omnino produci solet: certè si sciuerimus à quibus causis respiratio producitur, sciemus etiam &respirandi difficultatis causas. Igitur an malis facultas thoracem mouet, cum quo simul pulmo mouetur: ad distentionem cuius sequitur inspiratio, sicuti ad contractionem ipsa expiratio. Etenim principalissima respirationis utilitas, est conseruatio caloris insiti, animalisque spiritus nutricatio. Si ergo &facultas, &usus, &unumquodque organorum optimè habuerint, iuxta naturae legem animal respirabit: sin uerò ex eis fuerit quicquam uitiatum, iuxta illud etiam respirationem impediri est necesse. Inquirendum igitur iam, quęnam causae esse possint respirationis celeris. Enimuero si illud est uerum, eandem utilitatem à respiratione quidem, ei qui circa cor est calori à pulsiDyspnoea simplex quae sit di cenda, &quae praeterea compo sita. Inseparabilia ib omni latione esse, tempus, spacium per quod mobile cor us movetur. Motui propriae. essationum quam titati propria. Respiratio constat ex contrarijs motibus intermissione distinctis Respirationis v ilitas principa lissima est consertatio caloris insiti, animalisque spiritus nutrica tio.