Latin
557.5 to 557.8
Galenus, Epitome Galeni operum 557.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si ad mollitudinem instrumentorum infirmitas adiuncta sit facultatis, si quidem aequus utriusque, simulque modicus fuerit à natura flexus, moderati simul &naturales uidebuntur ij pulsus esse, nisi quòd erunt mollitie uarij. Sin ualde immodicus sit, parui, tardi, atque crebri fient. Si uerò imbecillitas multò praepolleat, tunc etiam erunt parui, tardi crebrique. Si superior sit mollitudo, accedent pulsus ad moderatos. Restat iam ut omnes simul committamus differentias continentium causarum pulsuum: ex quibus octo coniugationes conflantur. Duae, quum remissa facultate pariter &40 usu, modò mollius solito fit instrumentum, modò durius. Duae alterae, ubi languescat facultas, &usus auctus sit, instrumentaque uel mollia, uel du ra. Praeterea alię duę, quando ualida sit facultas, sed remissus usus, unà cum uariante instrumentorum differentia. Reliquae duae, quum ualens facultas sit, auctus usus, accedatque instrumentorum, quam diximus, differentia. Ac languida quidem facultate simul &remisso usu, omnino in paruitatem &tarditatem mutantur pulsus, in u 50 traque differentia instrumentorum. Caeterùm ne redduntur necessariò crebri uel rari. Sed si parua facultatis offensio sit, nec insignis instrumer torum duritia, nihil crebritate pulsus uariant: si uidem non pulsus modò, sed uniuersae actiones crebriores ob defectum euadunt, qui earum accidit singulis. Iam defectus, usu aestimatur. Quum ergo remissus hic fuerit, paruaque lęsio facultatis, nisi per instrumentorum nimiam duritiem, nihi in actione desiderabitur. At si facultas sit ma60 gnopere laesa, modicè usus remissus, instrumentaque bene dura euaserint, non poterunt non pul sus fieri, quàm postulat usus, minores: itaque imperfectum simul officium: ac quantò quidem imperfectius, tantò etiam crebrius. Verùm prout facultas plus uel minus, aut usus offensus est, etiam pulsus ipsi necesse est plus uel minus ad pa uitatem transeant &tarditatem. Nec uerò existi mandum est, alterationem pulsuum quae ex om nibus simul causis moderatè oblaesis procedit, maiorem oportere ea esse, quam facit una. Possunt siquidem, uel ob unicam tantum causam exactè affectam, ad ultimam deuenire ipsi pulsus alterationem. Igitur facultas extremè deiecta, minimos efficit pulsus, etiam si molles quidem tuni cae instrumentorum sint, urgeat autem necessitas.