Latin
GAL. DE DIGNOSCENDIS PVLSIB. LIB. IIII
Galenus, Epitome Galeni operum 558
Unproofread scanNot analysed yet
Ita que ad pulsus extremos constituendos, interdum plures causae desiderantur, interdum satis est una Maximus quippe pulsus neutiquam fieri possit ob facultatis robur summum, citra opem aliarum: minimus autem nonnunquam ob imbecillita tem fit solam. Quare ante omnia in pulsuum alterationibus, attendenda quantitas est causarum offensionis. Vt autem ad tertiam &quartam coniugationem caplicandas nos conuertamus, ubi languescat facultas, urgeat usus, durumque instrumentum sit, potissimum ad crebritatem, deinde ad paruitatem, postea ad tarditatem, pulsus uidebis uerge re: non necessariò tamen, nec perpetuo, nec etiam in quolibet illorum, nec simul concurrunt omnia. Etenim ubi laesae insigniter sint omnes causae, minimi, creberrimi, &tardi ipsi pulsus fiunt. At si offensio sit instrumentorum &facultatis parua, ac generationis eorum multus usus, hi non erunt iusto minores, nec tardiores: imò interdum manifestè celeriores: maiores autem si non apertè, pares certè perspicuè moderatis. Si uerò infirma facultas sit, &maior usus, unà cum mollitudine instrumentorum (quod in quarta coniu gatione contingit) si quidem permultùm usus non crescat, nec longè à natura absint facultas &instrumenta, multo magis increscet pulsus in magnitudinem, quàm in celeritatem. Crebrior etiam iusto erit, sed non perinde ac ille tertij conplexus, quòd usui quàm ille magis hic satis faciat. Quòd si paululum usus &facultas à natura li statu deflectant, instrumenta uerò multùm ad mollitiem desciscant, ad mediocritatem pulsus ho rum affectuum accedent, tum quantitate distentionis, tum qualitate motus, praeterea quietis tempore, tantumque una occursus mollitudine statum naturalem excedent. Si uerò non ita deflectant multum usus &instrumenta, facultas autem ueliemen ter laboret, tales pulsus admodum parui erunt &crebri, modicè uerò tardi. Si autem durum sit instrumentum, facultas ualida, &usus remissior (hoc enim erit quintum coniugium) minores pulsus gignentur, non tamen necessariò tardiores, sicuti nec crebriores. Verùm si admodum remissus sit usus, &instrumenta modicè dura, non minores modò, uerùm &perspicuè tardiores atque rariores fient. Si uitium usus, à uitio instrumentorum uincatur, abundè fuerit is pulsus paruus, &creber. Si uerò instrumenta sint mollia (quemadmodum per sextam coniugationem) neutiquam mi nor quàm naturalis, quod quidem conspici possit, pulsus ipse uidebitur, nisi singulariter usus sit imminutus: &omnino hoc rarior apparebit, quò dissolutior sit usus. Porrò si usu aucto facultateque ualente, mollia sint instrumenta (hanc enim constituo Pulsus nec celeres posse esse, nec magnos, nisi vsus postulet. Calor quibus signis deprehenda tur.