Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 559-2
Unproofread scanNot analysed yet
GALENI PERGAMENI le causis pulsuum lib. II. Naequalium pulsuum quidam in arteriae uno motu labefactant aequalitatem, alij illam euerAtunt in pluribus: quam medici collectiuam re inaequalitatem appellant. De cuius sanè causis primo loco considerabimus. Comitantur enim eiuscemodi pulsus inaequalem cordis temperiem, uitiaque instrumentorum &facultatis. Nam aut obstructionibus, aut compressionibus, aut duritiei, aut plenitudini superueniunt, sic ut intelligas plenitudinem quae aestimatur ad uires, seu fa cultatem. Cùm igitur tres causae sint continenes pulsus generationis, instrumentum, facultas &usus: non potest ex usus alteratione constitui 60 collectiua, quae aperta sit, inaequalitas: quòd nec repentè, nec cumulatè adeò unquam immutari isus possit, ut pulsus (uerbi gratia) prior sit magnus, uel celer, uel crebrior: alter tardus, uel par uus, uel rarus. Caeterùm non quos ratio colligit esse impares, uocare inaequales solemus: sed quos dilucidè comperimus sensu tales existere.