Latin
560.1 to 560.4
Galenus, Epitome Galeni operum 560.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò iracundia (quae uidetur innati caloris esse ueluti quidam feruor) habet sanè interdum &ipsa inaequales pulsus: non illos quidem sua spor te (semper enim haberet tales) sed ubi adiunctu ad eam aliquis timor fuerit. Iurè ergo tunc &inaequales apparent, cùm non tantùm à diuersis alterentur causis, sed etiam natura contrarijs. Nam ropter uindictę cupiditatem, alti, magni, celeres, uehementes: quia uerò timor est maior accipien di mali, quàm spes inferendi, parui, humiles, lan guidi, &tardi fiunt. Quare inuicem utrique pro causae praepollentis natura, uidentur uariari: ac excellit modò quidem ira, modò metus. Quinimo ipse timor uehemens existens, inaequales efficit pulsus, idque non usu, sed facultate oblaesa, nec imperante omnibus instrumentis. Non tamen om ni facultatis laesioni succedit collectiua inaequali cas. Siquidem cùm per se infirma est, gignit pulsus non ita crebrò inaequales. Vbi uero suapte natura est ualida, opprimit autem à copia humorum, aut etiam contumacia instrumenta sortitur, tunc llam inaequalitatem efficit. Cùm itaque delapsa in imbecillitatem insignem facultas arteriae fuerit, pulsus aedunt languidi, parui, tardique. Sin illa, quantum in ea est, ualeat, sed aliqua copia opprimatur, uarios ita &inaequales conficit pulsus: plurimos quidem anguidos, tardos &paruos, cùm uidelicet grauionere est pressa: plurimos autem uehementes, celeres atque tardos, ubi leuiori. Quòd si nec admo dum grauis, nec nimium leuis offensio sit, contrarij ex aequo, paresque numero ipsi pulsus conspirant. Ar instrumentorum uitia, in hunc modum gignunt inaequalitatem. Vbi enim circuniectas regiones arteriae, quae ad hoc destinatae sunt, ut illam distentam excipiant, aliud corpus insederit, non possunt per illud restrictae arteriae distendi satis. Itaque singularum actionum defectus,* tandem confertim unum magnum opus absoluit, quòd alioqui uisus non expleatur. Quo tempore uiolenter &uehementer agere ipsa facultas cogitur, ut explodat omnino illa, quae sua instrumenta obsederunt &prohibuerunt motu. Ac sic sanè maiorem prioribus, &uehementiorem, &celeriorem, necesse est pul sum euadere, qui etiam crebrior* uel ab ipso principio fuerat: quandoquidem imparium usui actionum, necessariò comes est crebritas.