Latin
570.1 to 570.4
Galenus, Epitome Galeni operum 570.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
poribus: celeritate uerò &crebritate commode rati. Pari modo medio autumno. *Progrediens autem Ver, nonnihil de magnitudine &uehemen tia detrahit, sed auget celeritatem &crebritatem, ita ut ineunte aestate iam languidi, parui, celeres crebrique fiant. Autumni progressus cuncta imminuit, magnitudinem, uehementiam, celeritatem, &crebritatem. Sic ineunte hyeme, in paruitatem conuertuntur, remissionem, tarditatem &raritatem. Respondet autem initium ueris, ex 10 tremitati autumni: illius finis, initio huius. Aestatis item principium, suo, &principium hyemis, suo fini. Proinde quae pari spacio à media aestate &media hyeme in utranque deflexerunt partem, similiter uariant. Porrò media aestas, partim con uenit cum media hyeme, partim dissidet. Nam parui utrobique &languidi sunt: sed celeres, crebrique aestate: tardi, rarique hyeme. Non perinde ta men parui aestate ac hyeme: sed aestate minus. Nec ita hyeme languidi, ut aestate. Quae igitur se 20 cundum tempora accidunt, ad has referuntur tres causas: ad usum, facultatem, &instrumenta. Nam prout in ipsis horum singula uariant, mutantur pulsus. Ac medio quidem Vere, aëris status nos amplectentis, temperatissimus est; itaque corpora etiam sunt sana. Siquidem eo praecipuè tempore, facultas est robustissima, &moderatissimus calor, necnon instrumenta ipsa lipera ab omni excessu. Vnde &pulsus corporibus quidem optimè comparatis, maximi &uenementissimi fiunt. Nam hi peculiares sunt ualidae facultati, &moderato usui, instrumentisque naturali lege constitutis. Si uerò usus nonnihi mediocritatem excedat, non modò magni &ue hementes, sed etiam celeres fient. Quòd si ne sic quidem functio expleat usum, mutatio transibit in crebritatem. Aestate porrò crescit usus, sed languescit facultas. Quamobrem aliquatenus decrescit illa uehementia simul &magnitudo: sed tamen haec minus. Nam quia urget u-40 sus, augetur nonnihil: unde etiam celeritati &crebritati accedit momentum non contemnendum. Hyeme contrà, quàm aestate, est ualidior facultas, non aequè tamen ac Vere: sed usus remittitur generationis pulsuum. Quare languidiores pulsus hyeme quàm Vere sunt, &uehementiores quàm aestate: caeterùm satis sunt parui, quòd &facultas infra summum sit robur, &usus remissus admodum: quae ipsa in causa remissio est, cur tardi, rarique existant.