Latin
570.5 to 570.8
Galenus, Epitome Galeni operum 570.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò ubi 50 lippocrates dixit, Quae augentur, plurimum hapent calidi: non simpliciter calidi dixit, sed inna ti addidit, ut qui alterum sciret calidum acquisiitium esse, cuius magna copia inuenibus suppe tit. Est enim temperatus calor natiuus, acquisit, tius autem intemperatus, &quasi igneus. Similiter quando inquit, Ventres hyeme &Vere natu ra calidissimi sunt: de calore natiuo intelligit. Quem quidem cùm obtineant aestate paucissimum, aduentitio calore abundant: unde marcescit po 60 tius, quàm nutritur, corpus. Ad haec, is aduentiius calor tantum abest ut functiones meliores red dat, ut eas etiam longè inferiores efficiat illis, quae i moderato proficiscuntur. Pro regionibus etiam, perinde ut pro natura temporum. In uehementer calidis, sicuti media aestate: in magnope re frigidis, ut media hyeme: in temperatis, ita ut medio Vere. Ad harum proportionem, quę medium locum sortiuntur. Similiter alij status aëris nos circundantis, calidi quidem, temporibus calidis, frigidi frigidis, medij medio Veri respondent Praegnantium pulsus, maiores, crebriores &celeriores sunt:* caetera uerò tuentur. In eis siquidem, praeter usum, priorum mutarum est nihil. Increscit autem is, &augetur, quòd mulier non sibi iam soli respiret ac pulset, sed foetui etiam co gatur: quare celeriores, maiores, &crebriores fiunt pulsus. Somni etiam, si quid aliud, inter naturalia censentur, qui &ipsi uariant pulsus: initio siquidem minores, languidiores, tardiores, rarioresque illos efficiunt: procedentes, tar ditatem pedetentim augent, &raritatem, praesertim à cibo: tunc tamen sunt maiores, uehementioresque pulsus: tandemque si diuturni ij fuerint, ad remissionem &paruitatem redeunt, tarditatem &raritatem seruantes. Etenim facultas concoctrix per somnum se intrò recipit magis. Cùm ergo intrò moueatur, conficiatque materiam, primò quidem ueluti imbecillior red ditur, oneraturque: paulò autem post, dum alimento fruitur, quod conficit, confirmatur ipsa, calorque animantis augetur. Quia igitur oneratur facultas initio somni, atque debilitatur, oportet minores pulsus &languidiores existere: at mox ea confirmata, è diuerso maiores, uelicmentioresque. Cur autem concoctiones per somnum exactius fiant non in uentriculo modò, sed in arterijs &uenis, non est huius loci explicare.