Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 587-2
Unproofread scanNot analysed yet
PERGAMENI GALENI de praecognitione ex pulsibus liber secundus. Ontractio etiam habet quatuor genera pul suum, quot scilicet dilatatio. Siquidem ue Clocior &tardior, maior &minor, uehementior &languidior (si naturam ipsam spectes rei) fit contractionis motus: ac praeterea etiam arteriae corpus, aut durum, aut molle redditur. Haud dignoscas tamen horum generum, praeter tarditatem &celeritatem, ullum. Porrò tum distentio tum contractio arteriarum, naturalis caloris tuetur mediocritatem: distentio, ueluti inspiratio quaedam, excessum caloris refrigeran do, &uentilatione quod extinguitur incendendo: contractio in modum expirationis fuliginem expurgando. Ergo celeritas contractionis inditio erit fuliginosorum excrementorum ingentem colligi* multitudinem, expurgarique id temporis, quandocunque inueniatur. Tarditas contrà, nec eius multùm coaceruari excrementi, eoque neque euacuationem desiderari. Atque aceruatur qui dem magna copia fuliginis,* ubi humores putrescunt: quo tempore necessum est febres accendi: pauca autem, dum corpus bonos humores continet. In alijs statibus qui medij inter hos sunt, pro portione singulorum statuum. Inter edendum &dormiendum, plus: per uigilias &inedias, minus. Eadem planè ratione pro ciborum na tura, ex illis qui prauos humores gignunt, plus: minus ex ijs qui probos. In febribus ad eundem modum, in accessionib. plus: alijs temporibus mi