Latin
588.1 to 588.4
Galenus, Epitome Galeni operum 588.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PVLSIB. LIB. II. nus: adeoque plus ex crassis &lentis humoribus, qui pituitosi sunt, &quos crudos appellant: ex biliosis minus &melancholicis: medio modo ex sanguine, qui &ipse putrescit in inflammatio nibus: unde oriuntur febres, cùm aliae, tum illa, quarum adeò est immodicus ardor, ut cutem deu rant, &carbunculum generent. Eiusdem ferè na turae sunt herpetes depascentes: in omnib. quip pe his, ipsi humores putrescunt. Alio autem mo do putrescentes in asperis arterijs succi. Pulmonem enim suo uitio contaminant: quod uiscus tempore etiam ipsum putrescit. Colliguntur autem in asperis arterijs id genus succi, uel per destillationem à capite, uel ex pleuritide, uel peri pneumonia, uel pulmonis affectu, uel angina, uel ex translato pure. Originem hinc ducunt pu tredinis, quòd minus probè expuantur. Nam ut sunt uitiosi, &locus calidus, maturam desiderant euacuationem. Subinde etiam sit, ut cùm pulmo nis rumpitur uas, immittat sanguinis aliquid in ipsas arterias asperas: qui quidem diuturnitate putrescens, tabem excitat. Quo etiam deuenit celerius, quem uasa emittunt exulcerata. Ergo in omnibus his, contractio arteriarum secundum quantitatem augetur, etsi sensu id planè non percipiatur. At celeritatis clarè incrementum dignoscitur. Nunc ad crebritatem, raritatemque nos conuertamus: quarum duplex est utraque, quòd etiam quietibus contigit arterię duplicibus esse: ui ab distentione ante contractionem: alteri post contractionem ante distentionem. At quid dam ambabus est commune: aliquid proprium utrique. Commune, quòd duabus de causis abbreuiantur, uel quòd prior productus sit motus, uel quòd sequens anticipet. Contrà protenduntur, si uel breuior fuerit prior motus, uel si remoretur posterior. Vtrique proprium, quòd denotare possunt: Illud autem ab eis constat significari, quod ex producto altero motu, uel anticipante altero potest prodi: aut contrà, ex abbreuiato altero mo tu, &morante altero. Quando enim syncerus ca lor, paucissimisque excrementis pollutus, distentionem maiorem &celeriorem concitat: contrà qui confusus excrementis est putribus, contractionem: ubi ex anticipatione uel magnitudine distentionis pulsus creber fuerit, calorem purum indicabit plurimum increuisse in corpore. Vbi uerò quòd maturius incipiat contractio, impuri cobiam, atque excrementis referti caloris, arguet.