Latin
589.5 to 589.7
Galenus, Epitome Galeni operum 589.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius quidem intemperiei comes facultatis imbecillitas est: pulsusque languidus praeter talem affectum, indicat nihil. Nam moderato cor praeditum temperamento, pulsum edit uehementem: prauo, languidum. Paruum itaque &languidum pulsum sola intemperies reddit: non tamen continuò inaequalem, nisi hu moribus contentis in ipso corde, &in arterijs &uenis coniunctis illi, sit facultas inferior: aut etiam ipsius cordis corpus, inaequali intemperie affligatur. Sunt autem raris pulsus intermittentes finitimi: hoc ab eis differentes, quòd rhythmum uniuersum amittant. Qui quidem eò periculosiores existent, quò fuerit ipsa intermissio maior. Porrò si arteria duorum pulsuum tempus moretur, haud scio an quispiam esse superstes possit: at unius pulsus tempus, aut paulo amplius, intermittente arteriarum motu, saepenumero conspeximus hominem liberari, prae sertim quum aetatem senilem ageret. Etenim facultates languidae, à paruis saepe occasionibus offenduntur: firmae autem, tantùm deijciuntur à maximis. Proinde qui habitu sunt ualente, diuque à morbis immunes fuerunt, periclitantur si eis prehendantur. At imbecilli, quique assiduè obiecti ad omnes sunt causas, facillimè restituun tur: quòd scilicet horum nemo, quum à qualibet laedatur uel minima, magnam causam expectet. Itaque intermittentes pulsus minus perniciosos possident senes quàm iuuenes: mox