Latin
590.1 to 590.4
Galenus, Epitome Galeni operum 590.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
EX PVLSIBVS LIB. II. pueri ab illis, quòd concoquant digerantque per halitum, humorum copiam &crassitudinem, quae intemperies inaequales produxit: cùm nimirum concoctrice facultate sint ualidissima, corporeque mollissimo, ac facilè perspirabili. Iam uerò naturalis arterię motus, sanitatem refert: uitiosus, mor bum: omnino intermissus, mortem. Et quemadmodum soluere apoplexiam ingentem quidem est impossibile, leuem autem non facile: sic intermissio diuturna pulsuum ut tollatur, fier non potest: breuis autem potest, haud tamen citra negocium. Caeterùm diuturnam uoco, quae excedit duorum pulsuum curriculum: breuem, quae intra duorum pulsuum tempus manet. Iam mors à pulsibus intermittentibus repentina cor ripit, non aliter ac ab apoplexia. Vtrobique enim cordis calor extinguitur, destitutus respiratione. At raritas quidem ab intermittente pulsu discernitur diuturnitate temporis: interdum etiam, quòd raritas interim habet aequalitatem coniunctam omnium ictuum: intermittens autem pul sus necessariò inaequalis existit. Ad haec, ingens frigiditas raros pulsus producit: quae quidem uel corpus cordis, uel sanguinem spiritumque illius, uel* consentientem ei aliquam partem occupat. Si igitur corpus ipsum cordis prehendat, ita languidos, tardos, &paruos reddit pulsus, ut ipsa praepotens est. Quae uerò à parte proficiscitur alia, raritatem longius quàm caetera genera, à natura auertit. At mors tum minus potest declinari, ubi frigiditas corpus cordis inuaserit: quanquam &repentina etiam in altera differentia oritur. Ac moriuntur quidem priores illi inter dormiendum potius. Alteri autem hi, cùm illo modo, tum etiam inter loquendum. Intermittentes pulsus perniciosiores sunt raris:* siquidem generatio ipsorum fit raritate producta: solutio autem, est reditus quidam per raritatem, in com moderationem pristinam. Raro pulsui aduer 40 satur creber, sicuti intermittenti intercurrens. Fit autem ipse intercurrens ex crebritate inaequali, quòd functionem obeat cor minus plenam, quàm usus postulet: id quod fit sanè, ubi ab humorum colluuie oneratum est cor, aut instru menta obstructa, aut in arctum coacta. Quae quidem causa erat etiam intermittentium.