Latin
601.1 to 601.4
Galenus, Epitome Galeni operum 601.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tur: processu temporis, ubi hecticam frigiditatem contraxerit, pulsus excitabit, quales huic, si polleat, tribuunt. Caeterum quibus primus refrigeratus est pulmo, frigidam respirationem persentiunt. Si siccitate fuerit intemperatus pulmo, à primo pulsus penè nihil mutabit: tandem consentiente illi corde, ipsos duriores efficiet. His fauces, tametsi nihil sitiant, promptè arescunt. Humida intemperies uuidas reddit fauces, sitim extinguit, tempe reque ad mollitudinem pulsus ipsos traducit. Atque 10 ex simplicibus his, discernere compositas intempe ries licebit. At uerò fluxionum omnium quae in pulnonem impingunt, communis est inaequalitas pulsuum: uerum minor quidem, à subtilibus simul &pau cis: insignior autem à crassis &uiscidis, copiosisque fluxionibus proficiscitur: quod uidelicet hę magis obstruant, grauent, &comprimant. Duriores quam oporteat fiunt pulsus, per intemperiem siccam, &inflammatos induratosque tumores pulmonis: contrà, molliores, per oedemata. Frigida intemperies 20 paruam, tardam, raramque respirationem gignit, non aliter ac pulsus. At fluxiones frigidae, pulsus simi liter mutant: respirationem autem, nec paruam, nec tardam, nec raram reddunt. Quia enim constrictus pulmo est, paucus spiritus recipitur: qui cùm na turae non faciat satis, contingit ut altera actio, statim celeris efficiatur &magna. Respirationis itaque species est omnibus fluxionibus eadem: at non omnibus accidit similiter suffocatio, sed calidioribus omnibus magis: quandoquidem largio rem attrahi spiritum natura tum postulat. Solam intemperiem nullum suffocationis periculum excipit. Porrò si arteriae tantum asperae sint oppletae, nihil pulsus duritia uariant: sin laeues, quia totius animantis arteriae intenduntur, pulsum efficiunt duriorem. Intemperies thoracis easdem alteratio nes inducunt, ac paulò antè illae pulmonis: tumores, pro multitudine &genere humorum qui efficiunt eos. Variant autem, quòd citius cor, ac magis pulmoni quam thoraci consentiat: &quòd interim pars thoracis affecta sit musculus, interim suc cingens costas membrana. Maior siquidem tensio oritur, ubi durae partes &spissae intumescunt. Vnde etiam pleuritici semper duriorem pulsum quam peripheumonici habent: aequalem tamen, non ut illi inaequalem. Iecinore affecto pulsus ex intenperie uariant, ut superius docuimus. Si excitati sint tumores praeter naturam, conueniunt ferè etiam in his, sed minus ex inflammationibu. indurescunt, quàm ex thoracis inflammationibus, &tantò qui dem, quantò quàm ex pulmonis magis.