Latin
601.5 to 601.6
Galenus, Epitome Galeni operum 601.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam autem ex thoracis uel iecinoris tumore pulsus mollis gignitur, quòd nec instrumenta ea unquam aedemate pituitoso affligantur. At cor consentit ie cinori, uinculo cauae uenae. Consentit autem septe transuerso cor praeter omnes alias thoracis partes, quòd ex ipsa caua uena in illud uenae inseran tur. Tensionem uerò nulla perinde alia pars inferi arterijs, praecipuè si neruosa eius pars sit affecta. Quòd si à solis excrementis quae in eo gignun tur, absque febre intendatur, dolor ac dyspnoea ab ipso principio orietur, postea putrescentibus excrementis febricitabunt. Si ex fluxione quae aliun de in ipsum decumbit (omnino autem haec sit uel flauę bilis, uel calidi sanguinis &tenuis oportet: nam crassum sanguinem &pituitam lentam, propter densitatem, nunquam recipiat) necessariò hi deliSepti transuersi rabunt, pulsumque habebunt insigniter durum: itaque iffectus, vt pul etiam paruum, ac proinde creberrimum, cùm nimisus varient. rum etiam copiosus sit calor.