Latin
611.1 to 611.4
Galenus, Epitome Galeni operum 611.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
GAL. DE DIEBVS dies, contemnere uidet Hippocrates: sexagesimi tamen, octogesimi, centesimique rationem habet. Ab ijs alios quidem septem mensibus, alios septem annis finiri ait, alios uerò in binis annorum hebdomadis, uel in ternis. Vbi igitur morbus acutus nul um signum periculosum portendat, &quarto die euidens quaedam concoctionis nota apparuerit, se ptimo crisis futura est. Quare signa periculosa sa lutariaque in primis sunt cognoscenda, unà cum co ctionis indicijs, ut haec praesagire ualeamus. Por 10 rò si periculosa symptomata quarto die adsint, unà cum nota coctionis, iudicium, si parib. diebus accessio fiat, sexto expectandum est: quod si hunc ex cesserit, octauo: si imparib. diebus, septimo. Bonis signis apparentib. septimo die discutietur mor bus: at letalia signa, cum concoctionis notis coipunt nunquam. Haec autem non minus quam periculosa &salutaria inspiciunda sunt: quia si quarto apparuerint, septimo aderit mors: quę crisis est mala. Cęterum animum aduertere necesse est letalium signo 20 rum magnitudini &copiae. Si nanque multa &ma gna die quarto euenerint, accessionibus distinguendum erit de morte futura, cognoscendumque ho minem sexto die moriturum, si diebus paribus ipsa accessio sit facta: quemadmodum si imparib. septi mo. Interdum sextus hominem iugulat, uel si accessio contigerit in imparibus, idque propter morbi ce leritatem, magnitudinem, &symptomarum in quarto die euenientium copiam. Est itaque quartus dies suapte natura index septimi: hoc est, si nihil extrinse 30 cus accidat, quod inclinationem illius intercipiat. Etenim ubi malum aliquod extrinsecus praeter spem euenerit, morbusque peracutus fuerit, &uires aegri imbecillae, signum malum, quod quarto die se ostendit, septimum diem non expectat: uerum sexto morietur aeger, praesertim si paribus diebus accessiones inuaserint. Quòd si nihil extrinsecus sit erratum, &morbi motus haud ita praeceps &uelox, aegerque ualidus sit, si quidem manifestum n quarto die malum indicium fuerit, septimo in teribit die: si uerò obscurum, excedet hunc quoque.