Latin
611.5 to 611.7
Galenus, Epitome Galeni operum 611.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
lam uerò si accessiones paribus diebus contige rint, octauo: si imparibus, nono aeger decedet At si quarto die bonum indicium uideatur, in nul lo autem aeger uersetur discrimine, fieri non potest, quin septimo die iudicetur morbus, si nihil extrinsecus sit peccatum. Committuntur autem quaedam peccata, interdum quidem ab aegro, interdum ab ipso medico: est cùm assistentium culpa &ob ea quae extrinsecus accidunt, similiter delinquatur circa aegrum, unde uirtus diei obscuratur: id quod perpendens Hippocrates ait: Natura quidem sufficit, peccatur tamen in hanc ex trinsecus cataplasmate, unctione, totiusque &par tis fomentis. Pręterea rursus in ipso statim apho rismorum initio, id exactius confirmans, ait: Oportet autem non solùm ipsum, medicum scilicet, quae res postulat facere, sed &aegrum, &assister tes, &exteriora. Quo in loco exteriora intelligit omnia illa, quae extrinsecus accidentia pos 60 sunt aut obesse, aut prodesse aegrotanti. Haec igi tur quatuor genera, quae plures habent differentias particulares, si naturae motus praepediant, ordinem circuituum subuertunt. *At ubi quartus dies euidens iudicij signum attulerit, si