Latin
725.5 to 725.7
Galenus, Epitome Galeni operum 725.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur ubi primum mordax humor aliquod intestinum eroserit, quamuis id quod iam factum est, nondum aperte uideatur, nihilominus dispositio ipsa sub dysente riae specie comprehenditur. Sit autem hoc initium uiae ad inueniendas affectas sedes, nullam actioni laedi, nisi pars quae illam efficit, afficiatur. Veri ut affectio &actio diuersae sunt uoces, ita diuer sus quoque earum est usus. Id siquidem agere dici tur, quod ex seipso motum obtinet. Affici uerò quod motum habet ab alio. Cùm itaque duo sint motus genera, alterationis &lationis: ubi ad permanentem dispositionem alteratio peruene rit, fueritque dispositio praeter naturam, morbu uocatur: quamuis per abusionem nonnulli eam dispo sitionem affectum nominent. Distinguenda tamen est interim propria &primaria affectio, al ea quae per consensum accidit. Vt autem recta propriaque nominum appellatione utar, afficitur quidem caput, quando condolescit uentriculo: aegrotat uerò, cum proprio morbo laborat. Similiter uentriculum affici quidem dicemus, ubi à uitiosis me lestat humoribus: aegrotare uerò, aut per intemperiem propriam, aut cùm inflammationem, uel ulcus, uel abscessum habet praeter naturam. Porrò corruptionis ciborum tres primae ac ueluti gene ralissimae sunt differentiae. Vna quidem per proprios uentriculi morbos, altera à uitiosis humo 60 ribus in ipso collectis, tertia ab alimentorum qua litate inducitur. Licet itaque uitiosam aedi coctionem, uentriculo non primaria, sed secundaria ratione affecto, minimeque circa actionem propriam hallucinante: quemadmodum ubi uitiosi cibi &corruptioni obnoxij ingeruntur. Si igitur quispiam fumosum ructum emittat, igneo quodam calore uentriculum eius esse dicemus praeditum.