Latin
726.1 to 726.4
Galenus, Epitome Galeni operum 726.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ac dein de rursus distinguendo inuestigabimus, utrum ab intemperie corporis ipsius uentriculi, is calor o riatur: aut à flaua bile, eaque uel in ipsius spacio co tenta, aut in tunicas ita, ut uix abstergi possit, de missa. At ne hic quidem cessabimus. Nam rursus quaerere oportet, an iecinore malè suo officie fungente, huiusmodi humor accumuletur. an is ex uniuerso defluat corpore: an etiam in ipsomet gignatur uentriculo. Ergo si in uentriculo cibi in fumosam qualitatem mutentur, idque non ex sua ipsorum natura, causam calidam: si uerò acescant, eam frigidam esse est necesse. Vt discernas autem, num intemperies aliqua, an uitiosus quispiam humor uentriculi corpus infestet, offerre oportet cibo qui suapte natura quam maximè corruptionis modo aduersentur: ut panem aut chondrum illis, qui in fumum transmutare cibum consueuerunt: mel aut his, qui à cibo acidum saporem percipiunt. Deir considerare excrementa, tum ea quae uomuntur tum quae deijciuntur per aluum: num humor ali quis cum illis quidem biliosus &calidus, cum his uerò pituitosus ac frigidus excernatur: an nullo uacuato humore, ipsa exiguam quandam mu tationem obtineant. Quippe ubi citra humoris affluxum igneo calore uentriculus infestatur, pa nem aut chondrum absque humore uidebis deijci perquam exigua in ipsis facta transmutatione. *Quòd si humor quoque prauus in ipso uentre consistens corrumpat cibos, uidentur ij, ubi deiecti fuerint, in huiusmodi humore submersi, &ab ipsius actione manifestius alterati. Id quod à uomitionem etiam clarius discernitur, si laborans sit procliuis ad uomitum. Nam cogere eum qui nequeat uomere, absurdum est. Atque haec ita deprehendun tur, si in spacio uentriculi moxius contineatur humor. Si uerò in tunicis sit imbibitus, ut ad cali dum nausea quaedam inanis (hoc est, citra uomi tum) sirisque uehemens consequitur, ita à frigido c borum cupiditas excitatur. Porrò calida disposi tio, ubicunque fuerit, semper refrigeranda est. At quousque, aut quo modo, dur qua materia refrigi rare conueniat, locus affectus commonstrat.