Latin
733.1 to 733.4
Galenus, Epitome Galeni operum 733.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pleuritide infestante respirati ipsa perficitur à solo septo tran uerso. stupor, solis dentibus &gingiuis accidere solet, ubi quispiam &austeros &acidos cibos ingesse rit. Caeterùm complura alia dolorum genera sunt ab Archigene prodita, sed quae prorsus intelligi nequeant: qui sanè uir, ita omnium affectuum proprietates descripsit, ac si omnes ipse fuisset perpessus: quod non uerisimile est. Pręterea ubi ait, hemicraneas sphacelodes circunscribi, hoc est, submoueri à dissectione uasorum, minimè declara uit quidnam sphacelos esset: de cuius uocis significato uarij uariè opinantur. Dein dolorem pulsatorium &turgidum inferri ab arterijs contendit, ubi ipsae per hemicraneas sphacelodes primogenia affectione laborant. Est autem turgidus dolor qui à parte primariò affecta, ueluti à radice incipiens, celeriter in partes adiacentes transfertur Id quod non solum in hemicrania, sed in cephalaea etiam solet accidere. Sed neque illud etiam est uerum, affectos neruos protinus intorqueri, indurarique: cùm reperiantur nonnulli affectus, per quos laxio20 res euadunt nerui, quemadmodum per atrophia conspicuum est. In inflammationibus autem &tumoribus praeter naturam, manifestè intendun tur nerui. Caeterùm inflammatis partibus, praeter tensionem accidit ut rubescant, renitantur, intumescant &doleant. Aduerte tamen interim proprię actionis laesionem, esse singularum partium proprium symptoma. Porrò conuulsiones neruorum, Hippocratis testimonio, &à plenitudine, &ab inanitione oriuntur, cùm nimirum ner ui per eas dispositiones immodicè tendi possint: quemadmodum chordae in cithara, quae à contrarijs aëris statibus, siue humidus fuerit ille, ut rigare ipsas implereque possit, siue uehementer ari dus, ad ultimam tensionem perueniunt. Quamob rem citharistae, ubi instrumenta post usum repo nunt, solent chordas ipsas laxare. At quod Archigenes dixit, profundos esse dolores neruonm id ab accidentibus quae plurimis neruorum eue niunt, est sumptum. Etenim cùm uenae quidem 40 semper priores in superficie consistant: deinde post eas arteriae, quibus tandem nerui subduntur: id circo laborantes tensionem in imo sentiunt. Quanquam multi tendones (quae corpora sunt neruosa) non profundos, sed in superficie dolores habent, si quando ipsos sic quoque tendi contigerit: ut sun illi qui extendunt digitos. Minimè autem neruis accidere potest affixus dolor, ut falsò profitetur Archigenes, cùm magna ex parte dolores ipsorum ad infernas supernasque extendantur partes.