Latin
733.5 to 733.6
Galenus, Epitome Galeni operum 733.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò membranarum dolores in latitudinem protenduntur: uidenturque esse aequales, quòd uniuersum illarum corpus aequale existat. Semper tamen ubi intenta particula sensu acutiori est praedita, ibi uehementior infestat dolor. Ad haec pleu riticorum nonnulli iugulum dolent, porrecta in hunc locum succingente costas membrana. Aliquando ad praecordia descendit dolor, percepto ipsius sen su in septo transuerso, utpote quod necessariò mo uetur, cùm pleuritici respirant, idque magis quam caete 60 rae ipsius thoracis partes. Vbi enim ueluti radix doloris consistit in latere, tum laborantes, muscu lis qui illic sunt, respirare pigritant: ac proinde soli septo transuerso respirationis munus commit tit natura: quemadmodum in bene ualentibus, qui leni, ac minimè uiolenta utuntur respiratione. Igitur cùm in internis partibus lateris inflammatic aliqua oritur, septum transuersum intentum im pensius dolet. Cùm uerò in supernis, tunc iugulum potius dolor infestat.