Latin
GALENI
Galenus, Epitome Galeni operum 760
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde euidens testimonium sume re potest ea secta, quae negat rationalem anima uim, in corde consistere. Palpitatio autem uisceris huius, plurimis per integram ualetudinem accid re est uisa: quos omnes detractio sanguinis iu uit, unà cum extenuante uictus &medicinae ratione. Eotum tamen qui affecti sic fuerunt, nullus ad senectutem peruenit. Panniculus ambiens cor quomodocunque affectus, nullum affert periculum, nisi ipso inflammatione affecto, cor consortij lege afficiatur. Porrò supercalfactum cor, spirationem efficit magnam, densam &celerem: calidumque sem per spiritum reflat. Contrà refrigeratum, exiguam reddit spirationem, &raram.