Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 760-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Similiter etiam thorax (proprium ipsius respi rationis organum) aut primariò, aut per consensum afficitur: à cuius quidem affectibus necessa. riò respiratio uitiatur. Igitur ubi dolorificis affectibus infestatur, exiguam densamque reddit spirationem: id quod etiam uicinis partibus, &ijs quae simul mouentur affectis solet accidere. Quippe interdum laeditur respiratio, thorace non laborante proprio aliquo affectu, sed uel neruo aliquo orto à spina, uel spina ipsa affecta. Eorum uerò affectuum qui propriè ad thoracem pertinent, quidam in ipsius musculis, quidam in membrana costas succingente consistunt. Igitur intercostales musculi, qui in ima parte consistunt, gra uiori quam externi dolore ob inflammationes cruciantur: facileque membranae subditae suam affectionem communicant: quemadmodum ubi ipsa primario aliquando affectu infestatur, intercostalium musculorum partes internae, similiter ei condolescunt. Verùm exquisita pleuritis sit, ubi succingens costas membrana primario affectu labo rat. Proinde dolor, uel ad iugulum, uel ad praecordia potest extendi: ad iugulum quidem, supe rioribus eius partibus: ad praecordia uerò, inferioribus inflammatis. Vehemens quoque febris, hu usmodi inflammationem sequitur: quia sedes affe cta &parum distat à corde, &cum panniculo inuoluente ipsum, ac septo transuerso, cognationem habet. Iam uerò inflammati intercostales musculi minus: cingens uerò membrana, magis &tendit, &indurat arteriam. At in peripneumonia, nul la apparet talis durities. Porrò effusa in uacuitatem thoracis sanies, in asperas pulmonis arterias recipitur: ac dein per tussim excreta, naturam hu moris qui peperit inflammationem, declarat. Etenim si bilis abundat, pallidum aut flauum: si atra bilis, nigrum: si pituita, spumosum, &candicans: si san guis, rubrum sputum reijcitur. Quòd uerò ex thoracis capacitate aliquid expuatur, hinc liquet manife stissimè: quòd si per uulnus thoracis penetrans, aqua mulsa infundatur, moxque tussiendo expuatur, aeger uel ex sapore mulsam esse deprehendet. Praeterea in eo ipso spacio, quod inter pulmonem atque dibzy G Ge Rationalis animae vis consistil n corde. Palpitationi cor dis conducit se ctio venae, tenuis que victus, &nedicinae ratio. Cor incalescens efrigeratumque. qualem edat spi ritum. Thorax proprii respirationis organum. Thorax dolens exiguam densamque edit respirationem. Pleuritis exquisita quando fiat. Pleuritidi qua adsint symptomata. Sputorum differentiae, pro varietate humorum ignentium pleuruidem. Pus in thoracis capacitate contentum, expira tionis tempore in pulmonis asperas arterias transmitti Pulmo nullam propriam habet notionem. Tussis quorsum animali indit. Tussis naturali est symptoma. Plearitidis inse parabilia symptomata Incocta pleurit des. Pseudo pleurit. Phrenes. Septum transuer