Latin
773.5 to 773.7
Galenus, Epitome Galeni operum 773.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum uertebris ad ex ternas partes luxatis, inuito urinam profluere ui dimus, ob resolutum neruum musculi uesicam ipsam claudentis. Retenta etiam longo tempore urina, uel ob somnum diuturnum, uel ob nego cia urgentia, ipsa uesica extenditur, atque urina supprimitur, contractrice facultate propter tensionem immodicam laesa. Praeterea ob sanguinis grumum &pus crassiusculum, interdum retine tur urina. In pueris etiam, quos lapis in uesica cruciabat, uidimus saepenumero ipsam urinam supprimi. Eos itaque, resupino figurato corpore, adeò concussimus, ut à meatu lapis dimoueretur. Caeterum grumos uocatos, non solùm eos qui in uesica, sed multò magis illos quoque qui in ntestinis, uentriculo, atque thorace nonnunquam continentur, animi defectio, &color pallidus sequi solet: pulsus uerò paruus, obscurus, &frequens apparet: laboransque ipse, cum anxietate resoluitur. Sunt autem ad intentionem affectae sedis, non solùm praesentia symptomata, sed praeterita etiam inuestiganda. Nonnihil etiam con fert quantitatem puris (si quando excernatur &misturam eius cum urina, considerare. Nam si pus cum lotio exactè permistum sit, à supernis alicunde partibus effluit. Si uerò sine urina excer natur in uesica consistere suppurationem indicat. Sed quod mediam inter haec conditionem seruauerit, id à renibus descendisse, certum indicium est. Similiter expendendum est, si rupta uomica, cum notis affecti loci, ulceris aliquod quoque signum appareat. Nam &hoc, aut exactè, aut nediocriter, aut omnino nihil cum urina miscetur. Atque uocatum quidem ramentum, ulceris: essentiae uerò proprietas, affectae partis proprium indicium est. Quippe partes à uesica auulsae, la mis: à renibus uerò, sunt carunculis similes.