Latin
CAPVT IIII
Galenus, Epitome Galeni operum 774
Unproofread scanNot analysed yet
Sim liter ubi ex sublimioribus pars aliqua affecta est excrementa cum urinis eiecta intueri, &ea suspectarum partium essentiae comparare oportet Igitur cum urina expurgantur gibbae hepatis partes, atque omnes quotquot his superiores existunt: per aluum uerò pars iecinoris sima, inte stina, uentriculus, lien. Praeter has aliae quaedam fiunt purgationes, sed rarò: ut quum thorax &pulmo per aluum purgatur: quae sub septo trans uerso sunt positae partes, per urinas. Vidimus etiam nos pulmonis uomicam expurgari simili ter per urinam: reiecto uidelicet pure, à pulmone quidem per laeuem arteriam, in sinistrum cordis uentriculum: à corde autem, per arteriam ma gnam, ad renes: atque illinc tandem per urere ras ad uesicam. Etenim ut à concaua uena, ita ex magna arteria, rami ad renes descendunt.