Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 774-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Vteri affectuum plurimę differentiae existunt Siquidem mulierum quae histericis dispositioni bus corripiuntur, aliae quidem sine sensu immo biles iacent, cum obscuro paruoque pulsu, uel omnino sine ullo pulsu. Aliae autem sentiunt, atque moueri possunt, integraque ratione fruuntur, sed tamen deliquio animi, difficilique spiratione laborant. Aliae denique crura simul &brachia contrahunt. Porrò nonnulli ad explorandum, nun penitus respiratio perierit, flocculos lanae carptae, suspendi coram naribus iubent. Alij pocu lum aquae plenum ori uentriculi imponunt. Quis pe immotum omnino seruari humorem aiunt si spiratio tota sit intercepta. Etenim in confes so est, &spirationem à uita, &uitam à spiratio ne separari non posse: adeò ut uiuentem non spirare, &spirantem non uiuere, sit impossibile Quòd si in animalibus, quae in latebris delire scunt, nulla appareat respirationis nota, neque ob id mirari debemus, quum uidelicet ea anima lia sint frigida. Quippe maximus usus respirationis est, ut intimus calor &refrigeratione &uentilatione seruetur. Quare haud ita difficile fuerit perpendere, exiguum illum calorem ineis derelictum, arteriarum cordisque motu seruari: quae actio à quibusdam medicis transpiratio uocatur. Similiter etiam, per eunte ob uteri affectum spira tione, quoniam uniuersum corpus refrigeratur (id quod perspicuum est) fieri potest, ut *nullo attracto per os spiritu, aut reddito, transpiratio quae per arterias sit, perseueret, licet adeò interdum exigua, ut sensum omnino effugiat. Accidi autem uteri suffocatio magna ex parte uiduis mulieribus: ijs praesertim, quae quum antea pro bè repurgarentur, párerent, atque uirorum congressu fruerentur his omnibus postea priuantur. Quare uerisimile est, ob retenta menstrua uel semen cohibitum, eiusmodi mulieres uteri di spositionibus infestari: idque fortasse magis ob se ed bi Ramentum est ignum vlceris issentiae proprie tas, affectae par tis indicium est. Partes à vesica auulsae, lamis: à renibus, sunt ca runculis similes Partium singu ae per quam re gionem purgen tur Pulmonis vomi cam aliquand per vrinam pul gari Arteria magna ramulos mittit ad renes Vteri affectuum plurimae differentiae. Respirationem perisse omnino, aut non pror sus, quibus modis deprehenda tur. ipiratio à vita eparari non potest, nec à respiratione, ipsa vi Respirationis vsus Latentium ani malium calor motu cordis &arteriarum ser uatur. Transpirati per arterias. Vteri suffocatio tio quibus prae cipue accidat Vteri ussocatis ob retenta in e trua vel cohibi tum semen solet accidere