Latin
Caput XI
Galenus, Epitome Galeni operum 817
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XI. Paruum igitur caput, uitiosae constitutionis ce rebri proprium indicium est: magnum uerò non necessariò indicat bonam cerebri compositionem: sed si quidem ob insitae uirtutis robur, quae multam ac optimam materiam afformarit, eueniat optimum signum est. At si ob materiae tantum multitudinem, haudquaquam bonum. Distinguenda ue rò sunt haec, &ex figura ipsa, &ex his quae ab eo ic habent ortum. Ex figura quidem, si sit concinna semper nanque hoc, bonum signum existit. Ex ijs autem quę ab eo ortum habent, si ceruici ualidae insideat, alijsque ossibus optimè constet: atque omnis praeterea substantia boni sit habitus, ac robur habeat intentum. Propria autem capitis figura est, ueluti si excogitares sphaeram exquisitè rotundam ex cera constructam, paulatimque utrinque depressam. In hac enim necesse est, ut posterio res prioresque partes plus gibbae fiant, quam sphaerae 20 conueniat: quae uerò utrinque consistunt, magis rectae. Quòd si ea quae secundum occiput eminen tia aliquatenus minuatur, simul intueri oportet neruos, atque ceruicem, unà cum ossibus alijs. Nam si secundum naturam constiterint, materiae defectu, non uirtutis imbecillitate, contingit. Illis uerò non rectè se habentibus, principium est debi le. Vt plurimum uerò existit optimum signum figura concinna parencephalidis, quam nonnulli me dici posterius cerebrum uocant, ut est reuera po sterius, distinctum labdoide sutura. Est uerò hęc pars principium spinalis medullae, ac proinde ner uorum omnium, per totum corpus animalis, actionibus subseruientium. Ipsa siquidem cerebri pars posterior, per seipsam, paucos admodum sensiti uos possidet neruos, plurimos autem actiuos. Anterior uerò contrà, sensitiuos quidem plurimos, actiuos autem perpaucos. Quare ubi utraque fuerit optimè affecta, robustas habebunt eas, quę ab ipsis pendent, deriuationes. Eaedem quoque di stinctiones faciendae sunt ad partes capitis anteriores, quae etiam ad posteriores: earundemque par uitatem, magnitudinem, &figuram, necnon sen sus ibi collocatos, uisum, gustum, &odoratum, expendere oportet: siquidem sese inuicem indicant attestanturque, &quae à principijs oriuntur, principij uirtutem &uitium: &principium, ea quae ab ipso nascuntur. De operationibus obtinentibus prin