Latin
Cap. XII
Galenus, Epitome Galeni operum 817-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. cipatum Earum autem operationum quae obtinent prin cipatum, uirtus ac uitium, sunt ipsius principij seorsum tantummodo indicia. Voco autem opera tiones principatum obtinentes, quae à solo prin cipio proueniunt. Sagacitas igitur, subtilem cere bri substantiam indicat. Tarditas uerò intellectus, crassam. At discendi facilitas, formarum facilè susceptiuam. Memoria, stabilem atque firmam. Difficultas discendi, formarum non facilè susceptiuam. Obliuio, fluidam. Mobilitas in opinionibus, calidam: ut stabilitas, frigidam Signa bonae temperaturae cerebri. Caput XIII. Si quidem cerebrum sortiatur bonam primarum quatuor qualitatum temperiem, omnia quae di ximus, habebit quàm moderata. Excrementa quoque quae ab eo expurgantur, moderatè se habebunt, atque ab ijs quae extrinsecus alterando oc cursant, nequaquam laedetur. Talibus igitur capilli capitis, cùm adhuc sunt infantes, subrufi: cùm uerò pueri, subflaui: cùm iam adoleuerint, flaui fiunt: medijque inter omnino crispos* &lenes. Nec uerò caluescunt facilè Signa calidi cerebri.