Latin
Cap. LVIII
Galenus, Epitome Galeni operum 825
Unproofread scanNot analysed yet
Ventriculi frigi di indicia. Intemperies mobosae, à natural bus intemperam tijs quo differam Sitis à viscerib thoracis oborta quomodo distin guenda ab illa quam excitauit ventriculus. GAL. ARS crementi tempus, in frigidum &siccum labitur habitum, graciles hi tunc fiunt, &duri, atque atra bilis in eis dominatur: &ob id nigri simul, hirsutique euadunt. In uniuersum autem, si membrum facise frigesit, uel frigiditatis, uel raritatis est signum: si uerò non facilè, uel caliditatis, uel densitatis. Si a desiccantibus offendatur, atque aridum &siccum nec facilè mobile fiat, siccitatis: quemadmodum &si ab humectantibus grauiter se habeat, humiditatis. Porrò pauca simul &dura caro, membrum 10 siccius efficit: multa autem &mollis, humidius. Sic &intermedia spacia corporum similarium, ut plus uel minus humidae substantiae in se continent, uel crassius uel tenuius, uel humidius uel siccius, men brum ostendunt: humidius quidem, ubi subtilior &plurima est humiditas: siccius uerò, ubi crassior simul &minor. Ipsae enim solidae partes, quae uerè solidae sunt ac primae, nullo modo effici humidiores possunt: intercepta autem in ipsis spacia, hac uel illa humiditate complere possibile est. 2 Hoc uerò est proprium partium similarium alimentum quod ex appositione fit, &non per uasa attrahit Signa sicci uentriculi. Cap. LX. Ventriculi indicia sunt, eius quidem qui natura siccior existit, si celeriter sitibundi fiant, &paucus eis potus sufficiat: à plurimo autem aggrauentur, fluctuationibusque infestentur, aut superfluitet id quod abundat, cibisque delectentur siccioribus. Signa humidioris uentriculi. Cap. LXI. Humidioris autem, si neque sitibundi fiant, &su 30 perabundans humidum facile tolerent, &cibis humidioribus gaudeant Signa calidi uentriculi. Cap. LXII. Calidior uerò natura uentriculus, melius quidem concoquit quàm apperat: &multo magis quę cunque sunt dura, &non facilè alterationem suscipiunt. Nam quae facilè alterantur, in eo corrumpuntur: gaudetque calidis potibus ac cibis, nec à fri gidis ullam percipit noxam, si modicè ipsis utatur. Signa uentriculi frigidi. Cap. LXIII. Frigidus natura uentriculus, ad appetendum quidem plurimùm uiget, ad concoquendum au tem, minimè: tales praesertim cibos, qui &frigidi sunt, &non facilè alterationem suscipiunt. Cito itaque in ipso acescunt: ac proinde acidis ructibus talis uentriculus abundat plurimum: gaudetque frigidis, sed ab eorum usu immodico offenditur Sic &ea quę extrinsecus frigida occursant, nequit longiori tempore tolerare: quemadmodum neq calidus calida. Malae uerò temperaturę, quae mon bi ratione uentriculum occupant, hoc differunt al ijs quę naturales existunt, quoniam contraria, non autem similia, appetunt, quemadmodum naturales. De siti à corde &pulmone profecta.